Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

iterum

Io 19:9 Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
Io 19:37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
Io 20:10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Io 20:21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Io 20:26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
Io 21:1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:
Io 21:16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
Act 10:15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Act 17:32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
Rom 8:15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Rom 11:23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Rom 15:10 Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus.
Rom 15:11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
I Cor 3:20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
I Cor 7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
I Cor 12:21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
II Cor 1:16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
II Cor 2:1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
II Cor 3:1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis?
II Cor 5:12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
II Cor 10:7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
II Cor 12:21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
II Cor 13:2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
Gal 1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
Gal 1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
Gal 2:1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Gal 2:18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.
Gal 4:9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
Gal 4:19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
Gal 5:1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
Phil 1:26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Phil 2:28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Phil 4:4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
I Thess 2:18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas.
Heb 1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Heb 2:13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
Heb 2:13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
Heb 4:7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Heb 10:30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
Apoc 10:8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
Apoc 10:11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Apoc 19:3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.