Mc 2:23
|
Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
|
Mc 3:1
|
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
|
Mc 3:20
|
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
|
Mc 4:1
|
Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
|
Mc 7:14
|
Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
|
Mc 7:31
|
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
|
Mc 8:1
|
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
|
Mc 8:13
|
Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
|
Mc 8:25
|
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
|
Mc 10:1
|
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
|
Mc 10:1
|
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
|
Mc 10:10
|
Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
|
Mc 10:32
|
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
|
Mc 12:4
|
Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
|
Mc 14:39
|
Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
|
Mc 14:70
|
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
|
Mc 14:72
|
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
|
Mc 15:12
|
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
|
Mc 15:13
|
At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
|
Lc 13:20
|
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei?
|
Io 1:35
|
Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
|
Io 4:3
|
reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
|
Io 4:13
|
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
|
Io 4:46
|
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
|
Io 4:54
|
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
|
Io 6:15
|
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
|
Io 8:2
|
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
|
Io 8:8
|
Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
|
Io 8:21
|
Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
|
Io 9:17
|
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
|
Io 9:27
|
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
|
Io 10:7
|
Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
|
Io 10:17
|
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
|
Io 10:18
|
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
|
Io 10:19
|
Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
|
Io 10:40
|
Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
|
Io 11:7
|
deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
|
Io 11:8
|
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
|
Io 12:28
|
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
|
Io 12:39
|
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
|
Io 13:12
|
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
|
Io 14:3
|
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
|
Io 16:16
|
Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
|
Io 16:17
|
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
|
Io 16:19
|
Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
|
Io 16:22
|
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
|
Io 16:28
|
Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
|
Io 18:33
|
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?
|
Io 18:38
|
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
|
Io 19:4
|
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
|