Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

iterum

Gen 17:9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Gen 30:31 Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
Gen 35:9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
Ex 3:15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Ex 4:7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
Ex 33:21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Lev 13:7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
Num 22:25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
Num 24:23 Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus?
Idc 13:8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
I Reg 20:38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum:
III Reg 18:37 Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
III Reg 22:16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
II Par 18:15 Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
Tob 2:8 Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes: Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?
Tob 14:7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
Iudith 5:11 Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,
Iudith 5:23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum.
Ps 70:20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
Eccles 1:7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
Sap 10:4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
Sap 16:23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.
Eccli 16:31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
Eccli 17:2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Eccli 19:13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
Eccli 21:1 Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
Eccli 29:2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
Eccli 33:7 Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
Eccli 34:30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
Eccli 34:31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
Eccli 49:9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare:
Bar 4:28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
Bar 6:10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.
Dan 9:25 Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
I Mach 7:46 et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
I Mach 8:32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
II Mach 5:7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
II Mach 5:20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
II Mach 7:14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
II Mach 7:23 sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
II Mach 7:33 Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.
II Mach 12:7 Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
II Mach 14:46 et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
Mt 19:24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
Mt 22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Mt 26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Mt 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Mt 26:72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.
Mt 27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Mc 2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,