Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ipsius

Gen 12:12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
Gen 24:57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
Gen 37:26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Ex 21:34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
Num 5:10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Ios 2:19 Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
I Reg 15:3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
I Reg 17:47 et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
III Reg 4:10 Benhesed in Aruboth; ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
IV Reg 10:19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
I Par 27:6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus.
I Esd 4:16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
I Esd 6:11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.
Tob 1:24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
Iudith 16:23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
Esth 3:12 Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo,
Esth 8:10 Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.
Ps 7:17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Ps 24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Ps 36:31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Ps 48:19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Ps 84:10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
Ps 88:24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
Ps 94:4 quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
Ps 94:5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Ps 102:18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Ps 102:19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Ps 145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
Prov 2:18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
Prov 18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Prov 18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
Sap 8:18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Eccli 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
Eccli 2:23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Eccli 5:15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Eccli 6:20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Eccli 16:31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
Eccli 17:13 Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
Eccli 27:15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
Eccli 31:6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
Eccli 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Eccli 39:23 quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
Eccli 39:23 quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
Eccli 39:28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
Eccli 43:31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
Eccli 45:4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.
Eccli 45:5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.