LAUS cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;

4 quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos;

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas