Eph 5:21
|
subjecti invicem in timore Christi.
|
Phil 2:3
|
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
|
Col 3:9
|
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
|
Col 3:13
|
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
|
I Thess 3:12
|
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
|
I Thess 4:9
|
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
|
I Thess 4:18
|
Itaque consolamini invicem in verbis istis.
|
I Thess 5:11
|
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
|
I Thess 5:15
|
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
|
II Thess 1:3
|
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
|
Tit 3:3
|
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
|
Heb 10:24
|
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
|
Iac 5:16
|
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
|
I Petr 1:22
|
animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
|
I Petr 4:9
|
Hospitales invicem sine murmuratione.
|
I Petr 5:5
|
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
|
I Petr 5:14
|
Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
|
I Io 1:7
|
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
|
I Io 4:7
|
Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
|
I Io 4:12
|
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
|
Apoc 6:4
|
Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
|
Apoc 11:10
|
et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
|