Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invicem

Lc 24:14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
Lc 24:17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Lc 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Io 4:33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Io 5:44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
Io 6:43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
Io 6:53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Io 11:56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
Io 13:22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
Io 13:34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Io 13:34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Io 13:35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Io 15:12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
Io 15:17 Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.
Io 16:17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
Io 19:24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
Act 2:12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Act 4:15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
Act 15:39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
Act 19:38 Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
Act 21:6 Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
Act 26:31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
Act 28:4 Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
Act 28:25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
Rom 1:12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
Rom 1:27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Rom 2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Rom 12:10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
Rom 12:10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
Rom 12:16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Rom 13:8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Rom 14:13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Rom 14:19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Rom 15:7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Rom 16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
I Cor 7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
I Cor 11:33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
I Cor 12:25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
I Cor 16:20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
II Cor 13:12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
Gal 5:13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
Gal 5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Gal 5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Gal 5:17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
Gal 5:26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Gal 5:26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Eph 4:2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
Eph 4:25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
Eph 4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Eph 4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.