Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illis

Mt 20:4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Mt 20:6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Mt 20:7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Mt 20:8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Mt 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Mt 20:23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Mt 20:29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
Mt 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
Mt 21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
Mt 21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Mt 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Mt 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Mt 21:40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Mt 21:42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
Mt 22:20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
Mt 22:21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Mt 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Mt 22:43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Mt 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Mt 24:2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mt 24:19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
Mt 24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
Mt 25:14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Mt 25:40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Mt 25:45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Mt 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
Mt 26:15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Mt 26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
Mt 26:21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Mt 26:27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
Mt 26:31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Mt 26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Mt 26:38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Mt 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Mt 26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mt 26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Mt 26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
Mt 27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Mt 27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?
Mt 27:21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Mt 27:22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
Mt 27:23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Mt 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Mt 27:65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Mt 28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
Mt 28:10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
Mt 28:16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
Mc 1:9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Mc 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mc 1:44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.