Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illis

Lc 15:12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Lc 15:12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Lc 16:28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Lc 17:15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Lc 17:37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
Lc 18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Lc 18:27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Lc 18:31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Lc 19:11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Lc 19:32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Lc 19:33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
Lc 19:46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Lc 20:8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Lc 20:15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
Lc 20:25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Lc 20:34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Lc 21:10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Lc 21:23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Lc 21:29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
Lc 22:13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
Lc 22:15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Lc 22:40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
Lc 22:46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Lc 22:50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
Lc 22:55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Lc 22:58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Lc 22:67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
Lc 23:7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
Lc 23:25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
Lc 23:34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
Lc 24:9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Lc 24:11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Lc 24:13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Lc 24:15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
Lc 24:27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
Lc 24:29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
Lc 24:30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Lc 24:33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Lc 24:41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
Lc 24:45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
Lc 24:51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
Io 4:28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
Io 20:2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
Act 1:9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Act 1:15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
Act 2:3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
Act 2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
Act 2:18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
Act 3:8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.