Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illa

I Mach 4:25 Et facta est salus magna in Israël in die illa.
I Mach 5:34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
I Mach 5:67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
I Mach 9:49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
I Mach 10:50 Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa.
I Mach 11:48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
I Mach 11:48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
I Mach 11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.
I Mach 13:22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
II Mach 7:28 Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:
II Mach 7:29 ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
II Mach 7:30 Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
Mt 6:26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Mt 7:22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Mt 8:13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Mt 9:22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Mt 9:31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Mt 10:13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Mt 10:19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
Mt 14:8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
Mt 15:25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
Mt 15:27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
Mt 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Mt 17:17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Mt 18:1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum?
Mt 22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Mt 23:23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
Mt 24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
Mt 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Mc 1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
Mc 3:25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Mc 4:35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
Mc 6:24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
Mc 7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
Mc 7:20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Mc 7:28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mc 13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Lc 1:38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Lc 1:56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Lc 1:58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Lc 4:6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
Lc 6:23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
Lc 7:12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Lc 9:5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Lc 10:9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Lc 10:12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Lc 11:42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
Lc 13:6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Lc 14:19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
Lc 15:14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.