Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illa

Eccli 6:21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.
Eccli 6:31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
Eccli 9:13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
Eccli 13:17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
Eccli 15:8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
Eccli 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Eccli 19:18 et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
Eccli 21:2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.
Eccli 22:25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
Eccli 23:9 Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa.
Eccli 23:17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
Eccli 28:25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
Eccli 30:25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
Eccli 35:14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
Eccli 38:4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Eccli 43:25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.
Eccli 45:16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.
Eccli 50:30 Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
Eccli 51:25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.
Isa 2:11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isa 2:17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;
Isa 2:20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isa 3:7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
Isa 3:18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
Isa 4:1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isa 5:2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isa 5:30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
Isa 7:18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur;
Isa 7:20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
Isa 7:21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isa 7:23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.
Isa 10:20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
Isa 10:27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.
Isa 11:10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
Isa 11:11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isa 11:16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti.
Isa 12:1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isa 12:4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isa 13:19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isa 14:3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Isa 17:4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
Isa 17:7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient;
Isa 17:9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta.
Isa 19:16 In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
Isa 19:18 In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
Isa 19:19 In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
Isa 19:21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isa 19:23 In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.
Isa 19:24 In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ