II Esd 2:10
|
Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum Israël.
|
II Esd 9:29
|
Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
|
Iudith 5:14
|
Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit.
|
Iudith 8:15
|
non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
|
Esth 11:3
|
homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.
|
Iob 1:8
|
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
|
Iob 2:4
|
Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
|
Iob 3:3
|
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo!
|
Iob 4:17
|
Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
|
Iob 5:17
|
Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes;
|
Iob 7:17
|
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
|
Iob 9:2
|
Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
|
Iob 10:4
|
Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
|
Iob 13:9
|
aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
|
Iob 14:12
|
sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
|
Iob 14:14
|
Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
|
Iob 15:7
|
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
|
Iob 15:14
|
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
|
Iob 15:16
|
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
|
Iob 20:4
|
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
|
Iob 22:2
|
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
|
Iob 25:4
|
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
|
Iob 25:6
|
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis!
|
Iob 28:13
|
Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
|
Iob 31:33
|
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
|
Iob 32:13
|
Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
|
Iob 34:15
|
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
|
Iob 37:20
|
Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
|
Ps 8:5
|
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
|
Ps 9:20
|
Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
|
Ps 9:39
|
judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
|
Ps 21:7
|
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
|
Ps 24:12
|
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
|
Ps 33:13
|
Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?
|
Ps 37:15
|
Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
|
Ps 38:6
|
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
|
Ps 38:7
|
Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
|
Ps 38:12
|
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
|
Ps 40:10
|
Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem.
|
Ps 48:8
|
Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,
|
Ps 48:13
|
Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
|
Ps 48:17
|
Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus;
|
Ps 51:9
|
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
|
Ps 54:14
|
Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus;
|
Ps 55:2
|
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
|
Ps 55:11
|
In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
|
Ps 57:12
|
Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
|
Ps 63:7
|
Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum;
|
Ps 63:10
|
et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei; et facta ejus intellexerunt.
|
Ps 77:25
|
Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
|