Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hoc

I Io 4:17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
I Io 4:21 Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
I Io 5:2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
I Io 5:9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
I Io 5:11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.
III Io 1:5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
III Io 1:10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
Iudae 1:4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
Apoc 2:6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.