Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hoc

Mc 14:25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Mc 14:58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
Lc 1:18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Lc 1:43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
Lc 1:48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Lc 1:61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
Lc 2:12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
Lc 2:15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Lc 2:17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Lc 3:20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Lc 4:36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
Lc 5:6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.
Lc 5:10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
Lc 6:3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
Lc 6:33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
Lc 7:4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes:
Lc 7:8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
Lc 8:50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Lc 9:21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
Lc 9:45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Lc 10:11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Lc 10:20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
Lc 10:28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
Lc 12:52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Lc 12:56 Hypocritæ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
Lc 13:8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
Lc 16:2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.
Lc 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Lc 18:36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Lc 20:17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
Lc 22:15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Lc 22:16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
Lc 22:19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
Lc 22:23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
Lc 22:37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
Lc 22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Lc 23:4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
Lc 24:40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Io 1:19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
Io 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
Io 2:19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
Io 2:20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
Io 2:22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Io 3:32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
Io 4:18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
Io 4:20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
Io 4:21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
Io 4:37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
Io 5:28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
Io 6:52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.