Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dixit

Io 1:50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
Io 2:16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
Io 2:19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
Io 2:22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Io 3:2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Io 3:3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
Io 3:9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
Io 3:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
Io 3:27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
Io 4:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Io 4:13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
Io 4:17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
Io 4:27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
Io 4:29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
Io 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Io 4:50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
Io 4:53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
Io 5:11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
Io 5:12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?
Io 5:14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Io 5:18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
Io 6:5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
Io 6:12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
Io 6:26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Io 6:29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Io 6:43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
Io 6:60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Io 6:62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
Io 7:16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
Io 7:20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
Io 7:21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
Io 7:36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
Io 7:39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Io 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Io 8:10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
Io 8:11 Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
Io 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Io 8:22 Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
Io 9:7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
Io 9:11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
Io 9:15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
Io 9:17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
Io 9:30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
Io 9:35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Io 9:36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
Io 9:37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
Io 9:39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
Io 10:6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
Io 10:35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
Io 10:42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.