I Mach 9:44
|
Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
|
I Mach 10:11
|
Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
|
I Mach 11:53
|
Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
|
I Mach 12:44
|
Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
|
I Mach 12:46
|
Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
|
I Mach 13:3
|
et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus:
|
I Mach 15:33
|
Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
|
II Mach 1:29
|
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
|
II Mach 2:7
|
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat:
|
II Mach 2:11
|
Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
|
II Mach 6:30
|
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
|
II Mach 7:8
|
At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
|
II Mach 7:16
|
dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum:
|
II Mach 7:22
|
dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi:
|
Mt 2:8
|
et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
|
Mt 3:7
|
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
|
Mt 3:15
|
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
|
Mt 4:3
|
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
|
Mt 4:4
|
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
|
Mt 4:6
|
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
|
Mt 4:9
|
et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
|
Mt 8:10
|
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
|
Mt 8:13
|
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
|
Mt 9:2
|
Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
|
Mt 9:4
|
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
|
Mt 9:22
|
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
|
Mt 11:25
|
In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
|
Mt 12:3
|
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
|
Mt 12:11
|
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
|
Mt 12:25
|
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
|
Mt 12:49
|
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
|
Mt 13:57
|
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
|
Mt 14:16
|
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
|
Mt 14:28
|
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
|
Mt 15:3
|
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
|
Mt 15:10
|
Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
|
Mt 15:15
|
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
|
Mt 15:16
|
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
|
Mt 15:27
|
At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
|
Mt 15:32
|
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
|
Mt 16:6
|
Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
|
Mt 16:8
|
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
|
Mt 16:16
|
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
|
Mt 16:17
|
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
|
Mt 16:23
|
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
|
Mt 16:24
|
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
|
Mt 17:4
|
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
|
Mt 17:21
|
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
|
Mt 17:25
|
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.
|
Mt 18:3
|
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
|