Io 21:4
|
Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
|
Io 21:8
|
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
|
Act 9:25
|
Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
|
Act 9:38
|
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
|
Act 11:26
|
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
|
Act 19:30
|
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
|