Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

discipuli

Mc 8:27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
Mc 9:27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
Mc 10:10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Mc 11:14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
Mc 14:12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
Mc 14:16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mc 14:50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Lc 5:33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
Lc 6:1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
Lc 7:11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
Lc 7:18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
Lc 8:9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.
Lc 8:22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Lc 9:18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?
Lc 9:54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
Lc 18:15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
Lc 22:39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
Io 1:37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
Io 2:2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
Io 2:11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Io 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
Io 2:17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
Io 2:22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Io 3:22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
Io 4:2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
Io 4:27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
Io 4:31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
Io 4:33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Io 6:16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
Io 6:22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
Io 6:24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Io 6:62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
Io 7:3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
Io 8:31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
Io 9:2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
Io 9:27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
Io 9:28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
Io 11:8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
Io 11:12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
Io 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Io 13:22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
Io 13:35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Io 15:8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
Io 16:29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
Io 18:1 Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
Io 20:10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Io 20:19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
Io 20:20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
Io 20:25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
Io 20:26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.