Iudith 9:1
|
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
|
Iudith 10:13
|
Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.
|
Iudith 13:7
|
dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam.
|
Iudith 13:19
|
Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster.
|
Iudith 13:28
|
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
|
Iudith 16:1
|
Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:
|
Esth 4:13
|
rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis:
|
Esth 14:3
|
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
|
Iob 24:15
|
Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
|
Ps 104:11
|
dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ;
|
Prov 1:21
|
in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
|
Prov 7:13
|
Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:
|
Prov 8:3
|
juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:
|
Eccles 1:16
|
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
|
Eccles 4:5
|
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
|
Eccles 4:8
|
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
|
Eccli 23:25
|
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
|
Eccli 24:4
|
et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
|
Isa 3:7
|
Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
|
Isa 7:10
|
Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:
|
Isa 8:5
|
Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
|
Isa 8:11
|
Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens:
|
Isa 14:24
|
Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi,
|
Isa 16:14
|
Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
|
Isa 19:25
|
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hæreditas autem mea Israël.
|
Isa 20:2
|
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
|
Isa 23:4
|
Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
|
Isa 36:15
|
Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
|
Isa 36:18
|
Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
|
Isa 36:21
|
Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
|
Isa 37:9
|
Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
|
Isa 37:10
|
Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
|
Isa 37:15
|
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
|
Isa 37:21
|
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
|
Isa 38:4
|
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
|
Isa 41:7
|
Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
|
Isa 44:17
|
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu!
|
Isa 46:10
|
Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
|
Isa 56:3
|
Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
|
Ier 1:4
|
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
|
Ier 1:11
|
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
|
Ier 1:13
|
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
|
Ier 2:1
|
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
|
Ier 2:2
|
Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
|
Ier 4:10
|
Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?
|
Ier 7:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
|
Ier 7:23
|
sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
|
Ier 8:6
|
Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
|
Ier 11:1
|
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
|
Ier 11:4
|
quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
|