II Thess 2:15
|
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
|
I Tim 2:6
|
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
|
II Tim 1:7
|
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
|
Tit 2:14
|
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
|
Heb 2:13
|
Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
|
Heb 7:4
|
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
|
Iac 5:18
|
Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
|
Iac 5:18
|
Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
|
I Petr 1:21
|
qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
|
I Io 3:1
|
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
|
I Io 3:23
|
Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
|
I Io 3:24
|
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
|
I Io 4:13
|
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
|
I Io 5:11
|
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.
|
I Io 5:20
|
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
|
Apoc 1:1
|
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
|
Apoc 13:2
|
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
|
Apoc 13:4
|
Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?
|
Apoc 15:7
|
Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.
|
Apoc 17:17
|
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
|
Apoc 20:13
|
et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
|