Ioël 2:11
|
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
|
Ioël 2:23
|
Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
|
Ion 1:3
|
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
|
Hab 3:10
|
Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.
|
I Mach 1:14
|
Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium.
|
I Mach 3:28
|
et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
|
I Mach 6:15
|
et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
|
I Mach 6:44
|
et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.
|
I Mach 10:6
|
Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
|
I Mach 10:8
|
Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
|
I Mach 10:58
|
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuntias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria.
|
I Mach 10:60
|
Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
|
I Mach 10:89
|
Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.
|
I Mach 11:12
|
Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.
|
I Mach 11:23
|
Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
|
I Mach 11:58
|
Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:
|
I Mach 11:62
|
Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.
|
I Mach 11:66
|
Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium.
|
I Mach 12:43
|
et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
|
I Mach 13:50
|
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus:
|
I Mach 14:32
|
Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia:
|
I Mach 15:38
|
Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
|
II Mach 2:2
|
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.
|
II Mach 10:38
|
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.
|
II Mach 13:22
|
Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit:
|
Mt 9:8
|
Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
|
Mt 10:1
|
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
|
Mt 14:19
|
Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
|
Mt 15:36
|
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
|
Mt 21:23
|
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
|
Mt 25:15
|
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
|
Mt 26:27
|
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
|
Mt 26:48
|
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
|
Mc 2:26
|
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
|
Mc 3:15
|
Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.
|
Mc 4:7
|
Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
|
Mc 6:28
|
et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
|
Mc 6:28
|
et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
|
Mc 6:41
|
Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
|
Mc 11:28
|
et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
|
Mc 13:34
|
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
|
Mc 14:22
|
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
|
Mc 14:23
|
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
|
Lc 6:4
|
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
|
Lc 7:15
|
Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
|
Lc 9:1
|
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
|
Lc 10:35
|
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
|
Lc 18:43
|
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
|
Lc 19:13
|
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
|
Lc 19:15
|
Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
|