Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contra

Ex 26:35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
Ex 27:9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Ex 28:27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Ex 30:6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Ex 32:10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
Ex 32:11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Ex 34:3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
Ex 36:12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
Ex 36:23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
Ex 36:32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
Ex 37:14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Ex 38:13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
Ex 39:21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
Ex 40:24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Lev 4:6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
Lev 4:13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
Lev 4:17 tincto digito aspergens septies contra velum.
Lev 8:9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Lev 10:16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
Lev 16:14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Lev 17:10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
Lev 19:16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Lev 20:3 Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Lev 20:6 Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
Lev 26:17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente.
Lev 26:24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
Lev 26:27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
Lev 26:41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.
Num 5:14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:
Num 8:2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Num 8:2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Num 10:9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Num 11:1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
Num 11:3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
Num 11:13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.
Num 12:1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
Num 12:9 Iratusque contra eos, abiit:
Num 13:31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
Num 14:2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes:
Num 14:9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
Num 14:27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi.
Num 14:29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Num 14:36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,
Num 16:2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Num 16:11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
Num 16:11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
Num 16:22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Num 16:41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
Num 17:5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
Num 19:4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,