Mt 12:32
|
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
|
Mt 21:2
|
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
|
Mt 26:59
|
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
|
Mt 27:61
|
Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
|
Mc 4:35
|
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
|
Mc 11:2
|
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
|
Mc 12:41
|
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
|
Mc 13:3
|
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:
|
Mc 13:8
|
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
|
Lc 8:26
|
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.
|
Lc 11:23
|
Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
|
Lc 19:30
|
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
|
Lc 21:10
|
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
|
Io 13:18
|
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
|
Act 8:26
|
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
|
Act 9:5
|
Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
|
Act 17:7
|
quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
|
Act 18:13
|
dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
|
Act 19:16
|
Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
|
Act 20:15
|
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
|
Act 23:3
|
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
|
Act 26:14
|
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
|
Act 27:7
|
Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem:
|
Act 27:14
|
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
|
Rom 1:26
|
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
|
Rom 4:18
|
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
|
Rom 8:31
|
Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
|
Rom 11:24
|
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
|
Gal 2:7
|
Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
|
Eph 6:12
|
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
|
Iudae 1:15
|
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
|
Iudae 1:15
|
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
|