Ps 108:14
|
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
|
Ps 115:15
|
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
|
Ps 115:18
|
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
|
Ps 118:46
|
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
|
Ps 118:168
|
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
|
Ps 118:169
|
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
|
Ps 118:170
|
Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
|
Ps 137:1
|
Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
|
Ps 140:2
|
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
|
Ps 141:3
|
Effundo in conspectu ejus orationem meam; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
|
Ps 142:2
|
Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
|
Eccles 2:26
|
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
|
Sap 7:9
|
Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
|
Sap 8:11
|
et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
|
Sap 12:12
|
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
|
Sap 12:14
|
Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
|
Eccli 1:37
|
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
|
Eccli 2:20
|
Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
|
Eccli 7:37
|
Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
|
Eccli 16:18
|
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
|
Eccli 17:16
|
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
|
Eccli 17:17
|
Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
|
Eccli 18:20
|
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
|
Eccli 23:3
|
et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
|
Eccli 23:19
|
ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
|
Eccli 24:2
|
et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
|
Eccli 25:35
|
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
|
Eccli 27:26
|
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
|
Eccli 28:30
|
et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
|
Eccli 34:24
|
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
|
Eccli 35:8
|
Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
|
Eccli 36:4
|
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:
|
Eccli 36:4
|
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:
|
Eccli 38:3
|
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
|
Eccli 38:15
|
Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
|
Eccli 39:4
|
In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit.
|
Eccli 39:6
|
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
|
Eccli 39:25
|
A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.
|
Eccli 42:1
|
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:
|
Eccli 42:8
|
De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.
|
Eccli 43:3
|
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris:
|
Eccli 43:17
|
In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
|
Eccli 45:3
|
Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.
|
Eccli 46:22
|
et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
|
Eccli 48:25
|
nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
|
Eccli 51:3
|
et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
|
Isa 24:23
|
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
|
Isa 41:2
|
Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
|
Ier 15:9
|
Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
|
Ier 17:16
|
et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
|