Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conspectu

Esth 14:13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
Iob 2:1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Iob 11:4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Iob 13:15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Iob 13:16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Iob 15:15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
Iob 21:8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Iob 25:5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
Ps 5:9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Ps 9:20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
Ps 9:26 Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Ps 14:4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
Ps 15:8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Ps 17:7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Ps 17:13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.
Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Ps 17:25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Ps 21:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;
Ps 21:30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Ps 22:5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam præclarus est!
Ps 30:20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Ps 35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Ps 37:18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Ps 40:13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
Ps 49:3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Ps 49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Ps 51:11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Ps 55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
Ps 60:8 Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?
Ps 67:4 Et justi epulentur; et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
Ps 67:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus; iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Ps 67:8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Ps 68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
Ps 78:11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum;
Ps 79:10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.
Ps 85:14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.
Ps 87:3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
Ps 88:37 Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
Ps 89:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Ps 95:6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Ps 97:2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Ps 97:6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini;
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Ps 99:2 Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Ps 101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Ps 105:23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
Ps 105:46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.