Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

animam

Lc 17:33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Io 10:11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Io 10:15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
Io 10:17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Io 10:24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
Io 12:25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Io 12:25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Io 13:37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
Io 15:13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Act 2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Act 20:24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Rom 2:9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
Rom 11:3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
I Cor 15:45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
II Cor 1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
Phil 2:30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Iac 5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
I Petr 2:11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
II Petr 2:8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
I Io 3:16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.