Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

animam

Ps 141:5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Ps 141:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Ps 142:3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
Ps 142:8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Ps 142:11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me; in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam;
Ps 142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Prov 6:26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Prov 6:30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam;
Prov 6:32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
Prov 8:36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.
Prov 10:3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
Prov 13:3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Prov 13:12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
Prov 13:19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Prov 13:25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
Prov 15:30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.
Prov 15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
Prov 16:1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov 19:16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
Prov 19:18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Prov 20:2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
Prov 21:23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Prov 22:23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
Prov 23:2 Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam.
Prov 23:14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
Prov 29:10 Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
Prov 29:24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
Eccles 2:3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Sap 1:4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Sap 1:11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Sap 4:11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
Sap 8:19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
Sap 9:15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Sap 10:16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Sap 15:11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Sap 16:14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Eccli 4:7 Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
Eccli 4:26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Eccli 7:22 Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
Eccli 7:28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo
Eccli 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
Eccli 10:10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
Eccli 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Eccli 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Eccli 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?