Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ait

Mt 15:13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Mt 15:24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
Mt 15:26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mt 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
Mt 15:34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
Mt 16:2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
Mt 17:11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Mt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Mt 18:32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
Mt 19:4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
Mt 19:14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
Mt 19:16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
Mt 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Mt 20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
Mt 20:32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Mt 21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Mt 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Mt 21:29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
Mt 21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
Mt 22:8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
Mt 22:12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
Mt 22:18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
Mt 22:20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
Mt 22:21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Mt 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Mt 25:12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Mt 25:22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Mt 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
Mt 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
Mt 26:15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Mt 26:23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Mt 26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Mt 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Mt 26:38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Mt 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Mt 26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
Mt 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Mt 26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.
Mt 27:21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Mt 28:10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
Mc 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mc 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
Mc 2:5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mc 2:10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
Mc 2:14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mc 2:17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mc 2:19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
Mc 2:25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Mc 3:3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
Mc 3:33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?