Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Unde

Mc 6:2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
Mc 8:4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Lc 1:18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Io 1:48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
Io 6:5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
Io 19:9 Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
Act 26:19 Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni;
I Cor 7:16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
Heb 2:17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
Heb 3:1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
Heb 7:25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Heb 9:18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
Iac 4:1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?