Gen 13:7
|
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
|
Gen 22:14
|
Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
|
Gen 26:33
|
Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
|
Gen 42:7
|
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
|
Ex 36:4
|
Unde artifices venire compulsi,
|
Ex 36:13
|
Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
|
Num 11:13
|
Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.
|
Num 21:11
|
Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.
|
Num 21:14
|
Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
|
Num 33:12
|
Unde egressi, venerunt in Daphca.
|
Num 33:20
|
Unde egressi venerunt in Lebna.
|
Num 33:23
|
Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
|
Num 33:28
|
Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
|
Num 33:33
|
Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
|
Num 33:42
|
Unde egressi, venerunt in Phunon.
|
Num 33:46
|
Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
|
Idc 19:17
|
Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?
|
Ruth 2:10
|
Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
|
I Reg 19:24
|
Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?
|
II Reg 1:3
|
Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
|
II Reg 1:5
|
Dixitque David ad adolescentem, qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?
|
II Reg 1:13
|
Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
|
IV Reg 5:25
|
Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.
|
IV Reg 18:7
|
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
|
Tob 2:20
|
Unde factum est, et hædum caprarum accipiens detulisset domi:
|
Tob 5:6
|
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?
|
Tob 7:3
|
Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
|
Iudith 10:11
|
Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?
|
Esth 1:12
|
Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
|
Esth 16:8
|
Unde providendum est paci omnium provinciarum.
|
Esth 16:17
|
Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
|
Esth 16:22
|
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur
|
Iob 1:7
|
Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
|
Iob 2:2
|
ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
|
Iob 28:20
|
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
|
Eccles 2:20
|
Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
|
Eccles 9:3
|
Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
|
Sap 12:23
|
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
|
Isa 66:4
|
Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis et quæ nolui elegerunt.
|
Ier 13:26
|
Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua,
|
Bar 6:14
|
Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii:
|
Bar 6:22
|
Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos.
|
Bar 6:29
|
Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis:
|
Bar 6:51
|
Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.
|
Bar 6:63
|
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.
|
Dan 5:9
|
Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur.
|
Amos 4:6
|
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
|
II Mach 4:34
|
Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.
|
Mt 13:54
|
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
|
Mt 15:33
|
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
|