Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sicut

Rom 5:19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
Rom 8:36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
Rom 11:30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
Rom 12:4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
Rom 13:13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:
I Cor 1:6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
I Cor 12:12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
Gal 1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
Gal 3:6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
Col 2:6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
I Tim 1:3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
Heb 4:3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
Heb 8:5 qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
Iac 2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
I Petr 3:6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
Iudae 1:7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.