Ier 5:19
|
Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
|
Ier 5:27
|
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
|
Ier 6:7
|
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
|
Ier 13:11
|
Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam, et non audierunt.
|
Ier 18:17
|
Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
|
Ier 24:5
|
Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
|
Ier 26:9
|
Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
|
Ier 32:42
|
Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
|
Ier 42:18
|
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
|
Ier 49:18
|
Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
|
Ier 50:40
|
Sicut subvertit Dominus Sodomam, et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
|
Bar 4:24
|
Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
|
Bar 4:28
|
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
|
Bar 4:33
|
Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
|
Bar 6:15
|
non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.
|
Ezech 16:44
|
Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus.
|
Ezech 20:36
|
Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 34:12
|
Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
|
Dan 3:40
|
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
|
Dan 9:13
|
Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
|
Osee 11:1
|
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum.
|
Ioël 2:5
|
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
|
Ioël 2:7
|
Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
|
Zach 1:6
|
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
|
Zach 8:14
|
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
|
I Mach 3:60
|
Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.
|
II Mach 2:10
|
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum.
|
II Mach 2:28
|
Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
|
II Mach 2:30
|
Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis.
|
II Mach 15:40
|
Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
|
Mt 12:40
|
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
|
Mt 13:40
|
Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
|
Mt 20:28
|
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
|
Mt 24:27
|
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
|
Mt 24:37
|
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
|
Mt 25:14
|
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
|
Mc 1:2
|
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
|
Mc 4:31
|
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
|
Mc 13:34
|
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
|
Lc 13:4
|
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
|
Io 5:21
|
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
|
Io 5:26
|
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
|
Io 5:30
|
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
|
Io 6:58
|
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
|
Io 10:15
|
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
|
Io 15:4
|
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
|
Io 15:9
|
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
|
Io 17:18
|
Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:
|
Io 20:21
|
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
|
Rom 4:6
|
Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
|