Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quid

Act 4:16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Act 5:9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
Act 10:4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Act 17:18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Act 21:13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
Act 21:22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
Act 22:10 Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
Act 22:26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
Act 23:19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
Act 26:8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Rom 3:1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
Rom 3:3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
Rom 3:9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
Rom 4:1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
Rom 4:3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
Rom 6:1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
Rom 6:15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
Rom 7:7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Rom 8:31 Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
Rom 9:14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Rom 9:19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
Rom 9:20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Rom 9:30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
Rom 11:7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
I Cor 3:4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
I Cor 4:21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
I Cor 5:12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
I Cor 10:19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
I Cor 11:22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
I Cor 14:15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
I Cor 14:26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
II Cor 12:13 Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
Gal 3:19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Phil 1:18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
Heb 2:6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
Iac 2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?