Zach 4:12
|
Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?
|
Zach 5:2
|
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
|
Zach 6:4
|
Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi?
|
Zach 9:17
|
Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?
|
Zach 13:6
|
Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
|
Mal 3:14
|
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
|
I Mach 3:50
|
et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?
|
I Mach 10:23
|
Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui?
|
II Mach 7:2
|
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari.
|
Mt 6:31
|
Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
|
Mt 7:3
|
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
|
Mt 8:26
|
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
|
Mt 8:29
|
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
|
Mt 9:5
|
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
|
Mt 11:7
|
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
|
Mt 16:8
|
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
|
Mt 16:26
|
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
|
Mt 17:10
|
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?
|
Mt 17:24
|
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
|
Mt 18:12
|
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
|
Mt 19:7
|
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
|
Mt 19:17
|
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
|
Mt 20:6
|
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
|
Mt 20:21
|
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
|
Mt 20:32
|
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
|
Mt 21:28
|
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
|
Mt 22:18
|
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
|
Mt 22:42
|
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
|
Mt 26:10
|
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
|
Mt 26:15
|
et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
|
Mt 27:4
|
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
|
Mt 27:22
|
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
|
Mt 27:23
|
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
|
Mc 1:24
|
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
|
Mc 2:7
|
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
|
Mc 2:8
|
Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
|
Mc 2:9
|
Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
|
Mc 4:40
|
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
|
Mc 5:7
|
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
|
Mc 5:39
|
Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
|
Mc 6:24
|
Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
|
Mc 8:12
|
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
|
Mc 8:17
|
Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
|
Mc 8:36
|
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
|
Mc 9:10
|
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
|
Mc 9:15
|
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
|
Mc 9:32
|
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
|
Mc 10:3
|
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
|
Mc 10:18
|
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
|
Mc 10:36
|
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
|