Io 19:12
|
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
|
Rom 10:11
|
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
|
Rom 10:13
|
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
|
Rom 13:1
|
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
|
I Cor 9:25
|
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
|
I Cor 11:4
|
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
|
I Cor 11:5
|
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
|
Gal 5:14
|
Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
Eph 4:29
|
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
|
Eph 4:31
|
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
|
II Tim 3:16
|
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
|
Heb 3:4
|
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
|
Heb 5:1
|
Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:
|
Heb 5:13
|
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est.
|
Heb 8:3
|
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
|
Heb 12:11
|
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
|
Iac 3:7
|
Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
|
Iac 4:16
|
Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
|
I Io 2:23
|
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
|
I Io 3:4
|
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
|
I Io 3:6
|
Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
|
I Io 3:9
|
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
|
I Io 3:10
|
In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
|
I Io 5:1
|
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
|
I Io 5:17
|
Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
|
II Io 1:9
|
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
|