Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnis

Prov 30:5 Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se.
Eccles 6:7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
Sap 17:19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
Sap 19:6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
Eccli 1:1 Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
Eccli 9:10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
Eccli 10:6 Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
Eccli 10:11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.
Eccli 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Eccli 14:18 Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
Eccli 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Eccli 18:28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
Eccli 22:32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.
Eccli 23:25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
Eccli 25:17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
Eccli 26:20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 37:8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
Isa 13:15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio;
Isa 40:4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas;
Isa 40:6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Ier 13:12 Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?
Lam 1:11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!
Ezech 44:9 Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
Ezech 45:16 Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël.
Ezech 48:13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
Mal 2:17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
I Mach 1:28 Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant:
I Mach 2:11 Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
I Mach 2:27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
I Mach 2:41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
Mt 3:10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Mt 7:8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Mt 7:19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Mt 7:24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
Mt 10:32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
Mt 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
Mt 15:13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Mc 9:48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Lc 3:9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Lc 6:47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
Lc 11:10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Lc 12:8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:
Lc 16:18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
Lc 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lc 20:18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Io 2:10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
Io 3:20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
Io 4:13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
Io 6:45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.