Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnes

Mc 12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Mc 14:27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Io 10:8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
Act 2:44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Rom 3:12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
II Cor 5:10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
Gal 3:26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
Gal 3:28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Phil 2:21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
I Petr 2:17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
I Petr 5:5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.