Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnes

Gen 14:3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
Gen 42:11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Gen 46:27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
Gen 49:28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Ex 12:33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
Ex 27:17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
Ex 35:29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Lev 18:27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Lev 27:30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
Num 2:16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
Num 2:24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
Num 2:31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Num 3:28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
Num 3:39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Num 4:46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,
Num 5:9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent:
Num 14:29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Num 18:19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
Num 26:43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
Num 36:7 ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
Deut 12:31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deut 14:11 Omnes aves mundas comedite.
Deut 28:42 Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
Deut 30:7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
Ios 15:32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
Ios 21:19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.
Ios 21:26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
Ios 21:33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
Ios 21:38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
Idc 20:33 Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
I Reg 14:22 Omnes quoque Israëlitæ, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul, quasi decem millia virorum.
I Reg 17:24 Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
II Reg 13:33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est.
II Reg 14:14 Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
II Reg 23:39 Urias Hethæus. Omnes triginta septem.
I Par 5:17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
I Par 7:40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
I Par 8:40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
I Par 9:9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
I Par 9:22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
I Par 12:38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël, uno corde erant, ut rex fieret David.
I Par 16:26 Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
I Par 26:8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
II Par 8:10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
II Par 8:16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
I Esd 10:44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.
II Esd 6:9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.
II Esd 7:60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
Iudith 7:3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon.
Iudith 9:5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.