II Mach 2:11
|
Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
|
II Mach 7:6
|
dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.
|
Mt 8:4
|
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
|
Mt 17:3
|
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
|
Mt 19:7
|
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
|
Mt 19:8
|
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
|
Mt 22:24
|
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
|
Mc 1:44
|
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
|
Mc 7:10
|
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
|
Mc 10:3
|
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
|
Mc 10:4
|
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
|
Mc 12:19
|
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
|
Lc 5:14
|
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
|
Lc 9:30
|
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
|
Lc 20:28
|
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
|
Lc 20:37
|
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
|
Io 1:45
|
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
|
Io 3:14
|
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
|
Io 5:45
|
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
|
Io 6:32
|
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
|
Io 7:19
|
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
|
Io 7:22
|
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
|
Io 8:5
|
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
|
Act 3:22
|
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
|
Act 6:14
|
audivimus enim eum dicentem: quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
|
Act 7:20
|
Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
|
Act 7:22
|
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
|
Act 7:29
|
Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
|
Act 7:31
|
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
|
Act 7:32
|
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
|
Act 7:37
|
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
|
Act 7:40
|
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
|
Act 15:21
|
Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
|
Act 26:22
|
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
|
Rom 10:5
|
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
|
Rom 10:19
|
Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
|
II Cor 3:13
|
et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
|
II Cor 3:15
|
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
|
Heb 3:2
|
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
|
Heb 3:5
|
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:
|
Heb 7:14
|
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
|
Heb 11:23
|
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
|
Heb 11:24
|
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
|
Heb 12:21
|
Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
|