Ex 24:18
|
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
|
Ex 32:1
|
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.
|
Ex 32:11
|
Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
|
Ex 32:15
|
Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
|
Ex 32:25
|
Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
|
Ex 32:29
|
Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
|
Ex 32:30
|
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
|
Ex 33:7
|
Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.
|
Ex 33:8
|
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
|
Ex 33:12
|
Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
|
Ex 33:15
|
Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
|
Ex 34:5
|
Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
|
Ex 34:8
|
Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
|
Ex 34:29
|
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
|
Ex 35:4
|
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
|
Ex 35:30
|
Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
|
Ex 36:2
|
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
|
Ex 36:6
|
Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
|
Ex 39:43
|
Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
|
Ex 40:14
|
Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
|
Ex 40:16
|
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
|
Ex 40:29
|
Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
|
Ex 40:33
|
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
|
Lev 7:35
|
Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
|
Lev 8:4
|
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
|
Lev 8:23
|
quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.
|
Lev 9:1
|
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron:
|
Lev 9:5
|
Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
|
Lev 9:6
|
ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.
|
Lev 9:21
|
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
|
Lev 9:23
|
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
|
Lev 10:3
|
Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
|
Lev 10:4
|
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
|
Lev 10:6
|
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit:
|
Lev 10:12
|
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
|
Lev 10:16
|
Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
|
Lev 10:20
|
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
|
Lev 21:24
|
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
|
Lev 23:44
|
Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
|
Lev 24:23
|
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.
|
Num 1:17
|
quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine:
|
Num 1:44
|
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
|
Num 3:16
|
Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
|
Num 3:38
|
Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
|
Num 3:39
|
Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
|
Num 3:42
|
Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:
|
Num 3:49
|
Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
|
Num 4:34
|
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,
|
Num 4:37
|
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
|
Num 4:41
|
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.
|