Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Filius

Lc 10:22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Lc 11:30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Lc 12:8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:
Lc 12:40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Lc 17:24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
Lc 17:30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
Lc 18:8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
Lc 19:10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Lc 22:22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
Lc 22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Lc 22:70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
Io 1:18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Io 1:34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
Io 1:49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
Io 3:13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
Io 4:53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
Io 5:19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Io 5:19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Io 5:21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Io 5:27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
Io 6:27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
Io 6:70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
Io 10:36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
Io 11:4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
Io 11:27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Io 12:23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
Io 12:34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
Io 13:31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Io 17:1 Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
Io 20:31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Act 4:36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
Act 9:20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
Act 13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Rom 1:4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:
I Cor 15:28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
II Cor 1:19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
Heb 1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
Heb 5:5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Heb 5:8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
II Petr 1:17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
I Io 3:8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
I Io 4:15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
I Io 5:5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
I Io 5:20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
Apoc 2:18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco: