Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Filius

Gen 19:38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Gen 35:18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Gen 35:18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Gen 49:22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
Ex 4:22 Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Num 26:8 Filius Phallu, Eliab:
Deut 21:20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
I Reg 13:1 Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset, duobus autem annis regnavit super Israël.
I Reg 17:58 Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.
II Reg 1:13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
II Reg 5:4 Filius triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.
III Reg 3:23 Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
III Reg 5:5 Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo.
IV Reg 8:9 Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
I Par 2:31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
I Par 2:45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
I Par 3:10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
I Par 3:21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
I Par 3:22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
I Par 3:23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
I Par 7:17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
I Par 8:34 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Par 9:36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
I Par 9:40 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Par 24:24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
I Par 24:26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
I Par 24:27 Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
I Par 24:29 Filius vero Cis, Jerameel.
Ps 2:7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Prov 10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Prov 13:1 Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
Prov 15:20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Isa 19:11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
Ier 52:1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ, de Lobna.
Mal 1:6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
Mt 3:17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Mt 4:3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Mt 4:6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Mt 8:20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Mt 9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Mt 10:23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
Mt 11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Mt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Mt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Mt 12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
Mt 12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
Mt 13:37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Mt 13:41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
Mt 14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
Mt 16:16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.