Gen 19:38
|
Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
|
Gen 35:18
|
Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
|
Gen 35:18
|
Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
|
Gen 49:22
|
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
|
Ex 4:22
|
Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
|
Num 26:8
|
Filius Phallu, Eliab:
|
Deut 21:20
|
dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
|
I Reg 13:1
|
Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset, duobus autem annis regnavit super Israël.
|
I Reg 17:58
|
Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.
|
II Reg 1:13
|
Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
|
II Reg 5:4
|
Filius triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.
|
III Reg 3:23
|
Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
|
III Reg 5:5
|
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo.
|
IV Reg 8:9
|
Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
|
I Par 2:31
|
Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
|
I Par 2:45
|
Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
|
I Par 3:10
|
Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
|
I Par 3:21
|
Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
|
I Par 3:22
|
Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
|
I Par 3:23
|
Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
|
I Par 7:17
|
Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
|
I Par 8:34
|
Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
|
I Par 9:36
|
Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
|
I Par 9:40
|
Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
|
I Par 24:24
|
Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
|
I Par 24:26
|
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
|
I Par 24:27
|
Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
|
I Par 24:29
|
Filius vero Cis, Jerameel.
|
Ps 2:7
|
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
|
Prov 10:1
|
Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
|
Prov 13:1
|
Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
|
Prov 15:20
|
Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
|
Isa 19:11
|
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
|
Ier 52:1
|
Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ, de Lobna.
|
Mal 1:6
|
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
|
Mt 3:17
|
Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
|
Mt 4:3
|
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
|
Mt 4:6
|
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
|
Mt 8:20
|
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
|
Mt 9:6
|
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
|
Mt 10:23
|
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
|
Mt 11:19
|
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
|
Mt 11:27
|
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
|
Mt 11:27
|
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
|
Mt 12:8
|
dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
|
Mt 12:40
|
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
|
Mt 13:37
|
Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
|
Mt 13:41
|
Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
|
Mt 14:33
|
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
|
Mt 16:16
|
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
|