Iudith 13:22
|
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
|
Iudith 16:22
|
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
|
Esth 10:9
|
Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:
|
Esth 13:8
|
Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
|
Esth 13:18
|
Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
|
Esth 14:1
|
Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
|
Esth 14:3
|
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
|
Esth 15:3
|
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
|
Iob 5:8
|
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
|
Ps 2:2
|
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
|
Ps 3:5
|
Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
|
Ps 9:25
|
Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
|
Ps 13:5
|
Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
|
Ps 14:4
|
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
|
Ps 15:7
|
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
|
Ps 15:8
|
Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
|
Ps 17:4
|
Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
|
Ps 17:7
|
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
|
Ps 17:32
|
Quoniam quis Deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?
|
Ps 17:42
|
Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.
|
Ps 21:24
|
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
|
Ps 21:27
|
Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in sæculum sæculi.
|
Ps 21:28
|
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;
|
Ps 24:12
|
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
|
Ps 24:15
|
Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
|
Ps 26:14
|
Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
|
Ps 26:14
|
Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
|
Ps 28:2
|
Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
|
Ps 30:24
|
Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
|
Ps 32:8
|
Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
|
Ps 32:20
|
Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
|
Ps 33:2
|
Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
|
Ps 33:4
|
Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
|
Ps 33:5
|
Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
|
Ps 33:10
|
Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
|
Ps 33:11
|
Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
|
Ps 36:9
|
Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
|
Ps 36:23
|
Apud Dominum gressus hominis dirigentur; et viam ejus volet.
|
Ps 36:34
|
Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut hæreditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis.
|
Ps 39:2
|
Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
|
Ps 54:23
|
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem justo.
|
Ps 67:19
|
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
|
Ps 76:2
|
Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
|
Ps 94:6
|
Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos;
|
Ps 95:9
|
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
|
Ps 96:10
|
Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
|
Ps 98:5
|
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
|
Ps 98:6
|
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
|
Ps 98:9
|
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
|
Ps 101:19
|
Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
|