Io 20:25
|
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
Act 2:25
|
David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
|
Act 2:36
|
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
|
Act 4:26
|
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus?
|
Act 8:24
|
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
|
Act 9:27
|
Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
|
Act 9:35
|
Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
|
Act 10:7
|
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
|
Act 11:17
|
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
|
Act 11:20
|
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
|
Act 11:21
|
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
|
Act 15:17
|
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
|
Act 16:31
|
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua.
|
Act 20:21
|
testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
|
Rom 4:24
|
sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
|
Rom 5:1
|
Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
|
Rom 5:11
|
Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
|
Rom 5:21
|
ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
|
Rom 7:25
|
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
|
Rom 10:9
|
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
|
Rom 13:14
|
sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
|
Rom 15:11
|
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
|
Rom 15:30
|
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
|
I Cor 2:8
|
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
|
I Cor 6:14
|
Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.
|
I Cor 7:35
|
Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
|
I Cor 9:1
|
Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
|
I Cor 10:22
|
An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
|
I Cor 15:57
|
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
|
I Cor 16:22
|
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
|
II Cor 3:16
|
Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
|
II Cor 4:5
|
Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
|
II Cor 5:8
|
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
|
II Cor 12:8
|
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:
|
Eph 6:24
|
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
|
Phil 3:20
|
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
|
Col 2:6
|
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
|
Col 4:1
|
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
|
I Thess 2:15
|
qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
|
I Thess 2:19
|
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?
|
I Thess 4:2
|
Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
|
I Thess 5:9
|
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
|
I Thess 5:27
|
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
|
II Tim 2:8
|
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
|
II Tim 2:22
|
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
|
Heb 2:3
|
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
|
Heb 8:11
|
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:
|
Heb 13:20
|
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
|
I Petr 3:15
|
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
|
II Petr 2:1
|
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
|