Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Domini

Iob 12:9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Iob 19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Iob 28:28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.
Ps 1:2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Ps 3:9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
Ps 7:18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
Ps 11:7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
Ps 12:6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
Ps 17:1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:
Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
Ps 17:31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.
Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Ps 18:9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Ps 18:9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Ps 18:10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Ps 18:10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Ps 19:8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ps 21:29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Ps 22:6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
Ps 23:1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Ps 23:3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
Ps 24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Ps 26:4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
Ps 26:4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
Ps 26:13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
Ps 27:5 Quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum ejus; destrues illos, et non ædificabis eos.
Ps 28:3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit; Dominus super aquas multas.
Ps 28:4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.
Ps 28:4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.
Ps 28:5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani;
Ps 28:7 Vox Domini intercidentis flammam ignis.
Ps 28:8 Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades.
Ps 28:9 Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Ps 32:4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Ps 32:5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
Ps 32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Ps 32:11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Ps 32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus.
Ps 33:8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Ps 33:12 Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos.
Ps 33:16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
Ps 33:17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Ps 34:5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
Ps 34:6 Fiat via illorum tenebræ, et lubricum; et angelus Domini persequens eos.
Ps 35:1 In finem. Servo Domini ipsi David.
Ps 36:20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
Ps 39:5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Ps 45:9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Ps 47:9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.