Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Deum

Prov 19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
Prov 20:10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
Eccles 5:6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
Eccles 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
Eccles 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Eccles 12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Eccles 12:13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,
Sap 1:9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Sap 2:16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
Sap 3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Sap 4:1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Sap 12:27 In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
Sap 13:6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
Eccli 1:20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
Eccli 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Eccli 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.
Eccli 7:5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
Eccli 7:33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
Eccli 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Eccli 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
Eccli 13:18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Eccli 15:1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam:
Eccli 15:11 Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris.
Eccli 16:3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
Eccli 17:27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
Eccli 18:23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
Eccli 19:18 et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
Eccli 21:7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
Eccli 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Eccli 28:27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
Eccli 34:14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
Eccli 35:20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
Eccli 46:8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
Eccli 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
Eccli 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam:
Eccli 50:19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.
Eccli 50:24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:
Eccli 51:1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Isa 10:21 Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
Isa 29:23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;
Isa 37:4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
Isa 37:17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isa 38:11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isa 40:18 Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isa 48:2 De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israël constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus.
Isa 50:10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isa 55:5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis; et gentes, quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
Isa 55:7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.