Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Deum

Tob 11:7 Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
Tob 11:12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
Tob 11:16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.
Tob 12:6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Tob 12:20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
Tob 12:22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Tob 13:12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Tob 14:7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
Iudith 4:10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
Iudith 4:17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.
Iudith 5:9 unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus.
Iudith 5:18 Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium.
Iudith 5:23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum.
Iudith 7:17 Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.
Iudith 7:18 Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes:
Iudith 8:18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
Iudith 8:21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Iudith 8:29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
Iudith 8:33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Iudith 11:8 Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis.
Iudith 11:9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.
Iudith 11:14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
Iudith 11:14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
Iudith 12:6 Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:
Iudith 12:8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
Iudith 13:17 dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:
Iudith 13:28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
Esth 11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Esth 14:3 Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
Esth 15:5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
Iob 1:1 Vir erat in terra Hus, nomine Job; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
Iob 1:8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
Iob 1:9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
Iob 1:22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Iob 5:8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
Iob 8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
Iob 8:13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
Iob 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
Iob 12:6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Iob 15:13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
Iob 15:25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Iob 16:18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Iob 16:21 Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus:
Iob 18:21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
Iob 19:26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
Iob 22:26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Iob 24:25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Iob 27:10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
Iob 27:13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Iob 31:23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.