Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dei

II Thess 3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
I Tim 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
I Tim 1:4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
I Tim 1:11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
I Tim 1:13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
I Tim 2:5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
I Tim 3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
I Tim 3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
I Tim 3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
I Tim 4:4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
I Tim 4:5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
I Tim 6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
II Tim 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
II Tim 1:6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
II Tim 1:8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
II Tim 2:9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
II Tim 2:19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
II Tim 3:4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
II Tim 3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Tit 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
Tit 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
Tit 1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:
Tit 1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
Tit 2:5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Tit 2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
Tit 2:11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Tit 2:13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:
Tit 3:4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
Tit 3:15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Heb 1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Heb 2:9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Heb 4:9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
Heb 4:12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Heb 4:14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 5:8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
Heb 5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Heb 6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
Heb 6:6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
Heb 7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
Heb 7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Heb 9:24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
Heb 10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Heb 10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei:
Heb 10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
Heb 10:31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Heb 10:36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Heb 11:3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Heb 11:25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
Heb 12:2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
Heb 12:15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.