Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dei

Tob 14:4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Tob 14:7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
Tob 14:11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
Iudith 5:17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui.
Iudith 5:19 Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi.
Iudith 5:21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem.
Iudith 5:24 Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ.
Iudith 8:21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Iudith 8:22 Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Iudith 8:30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Iudith 11:12 et sancta Domini Dei sui quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Iudith 11:16 quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei.
Iudith 13:25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Iudith 16:14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
Esth 10:10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
Esth 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth 15:16 Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
Esth 16:4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Esth 16:16 et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
Iob 1:6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Iob 1:16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 2:1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Iob 2:10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
Iob 4:17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
Iob 11:7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Iob 15:8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
Iob 20:28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.
Iob 21:9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
Iob 27:3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Iob 27:11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Iob 33:4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Iob 36:13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Iob 37:14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei.
Iob 38:7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
Iob 40:14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
Ps 13:3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
Ps 18:2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Ps 19:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
Ps 19:6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Ps 19:8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ps 23:6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Ps 28:1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum.
Ps 35:2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 36:31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Ps 41:3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
Ps 41:5 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
Ps 42:4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Ps 43:21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
Ps 45:5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.